- ACMODAE vel ACMODES
- ACMODAE, vel ACMODESinsulae Silurum Solino, vulgo Silley; septem insulae maris Brittannici, Britanniae minori adiacentes, â Leona urbe 8. leuc. distantes, quae ab aliis Sorlings appellantur; sed hae Albioni adiacent, a 7. insulis diversae, inter illas et promontosium Albionis extremum ad occidentem; sitae; inde ad 8. leuc recedentes. Quamobrem insulae Silurum (qui sunt populi Albionis) ab Acmodis diversae esse videntur. Vide infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.